monumenta.ch > Plinius > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 2, 63
{XIII} pluribus de causis haec omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ἀψῖδας in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit vocabulis. sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt polos, centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse.